PAULUS PP. VI
Sanctus Benedictus Abbas principalis totius Europae Patronus eligitur
Ad perpetuam rei memoriam. - Pacis nuntius , unitatis effector,
civilis cultus magister, maxime vero religionis christianae
praeco et monasticae vitae in occidente auctor
meritissimo Sanctus Benedictus Abbas praedicatur.
Is , cum aliae Europae regiones , quo tempore Romanorum imperium
vetustate corruptum dilabebatur , in tenebras videbantur incidere ,
aliae adhuc politioris humanitatis et spiritualium bonorum
erant expertes , arduo molimine virtutis constantissimae suae effecit ,
ut nova veluti aurora eidem terrae continenti affulgeret.
Cruce enim , libro , aratro , praecipue ipse per se et per filios suos
gentibus , quae a Mari Mediterraneo usque ad Scandinaviam ,
ab Hibernia usque ad Polonorum loca patentia incolunt ,
christianum attulit cultum civilem (cfr. A. A. S., 1947, p. 453).
Cruce , id est lege Iesu Christi , privatae et publicae vitae instituta
firmavit et auxit . Iuvat quoque memorare „opere Dei“ ,
seu certa assiduaque precandi ratione ,
eum docuisse cultum divinum in humana consortione
summi esse momenti . Sic igitur spiritualem illam unitatem
Europae coagmentavit , qua quidem nationes ,
sermone, genere, ingenio diversae,
unum populum Dei se esse sentiebant .
Quae unitas , fideliter annitentibus monachis ,
disciplinae tanti parentis alumnis ,
peculiaris nota facta est mediae, quam vocant, aetatis.
lllam, quae, ut ait Sanctus Augustinus, „omnis pulchritudinis forma“ est
(cfr. Ep. 18,2; P. L. 33,85), lugenda rerum vicissitudine discissam,
quotquot sunt bona praediti voluntate,
restituere temporibus nostris conantur. Libro , seu ingenii cultu,
idem venerabilis patriarcha , a quo tot monasteria
nomen vigoremque traxerunt , vetera litterarum monumenta ,
cum liberales disciplinae artesque obruebantur caligine,
diligenti cura servavit et ad posteros transmisit ,
atque doctrinas studiose excoluit. Aratro demum , seu re rustica ,
aliisque subsidiis loca vasta et horrida in agros frugum feraces
et hortos amoenos mutavit ; et precationibus fabrilia iungens ,
secundum verba illa „ora et labora“ ,
humano operi excellentiam addidit .
Haud immerito ergo Pius Pp. XII Sanctum Benedictum
„Europae patrem“ appellavit (cfr. A. A. S., loc. mem.);
cuius quidem terrae continentis populis ille amorem
et studium recti ordinis inspiravit , in quo socialis vita eorum inniteretur.
Hic Decessor Noster deinde exoptavit , ut tam incliti viri deprecatione
Deus inceptis faveret eorum, qui gentes easdem verae fraternitatis
vinculis copulare nituntur . Idem ut feliciter eveniret,
etiam Ioannes Pp. XXIII amanti , qua enitebat , sollicitudine ,
ex animo concupivit . Atque Nos ipsi consilia huiusmodi ,
eo pertinentia , ut unitas inter Europae nationes foveatur ,
valde probamus .
Qua de causa libenter concessimus precibus ,
quibus plurimi ex variis Europae partibus Patres Purpurati,
Archiepiscopi , Episcopi , Supremi Moderatores Ordinum
et Congregationum religiosarum aliique insignes ex laicorum ordine viri
Nos rogaverunt , ut Sanctum Benedictum Europae
renuntiaremus Patronum . Cuius caelestis tutelae palam declarandae
praeclara opportunitas Nobis praebetur , cum Montis Casini templum ,
anno MCMXLIV , bello per orbem terrarum saeviente, eversum,
sed invicta pietate deinde refectum, Deo
in honorem Beatae Mariae Virginis et Sancti Benedicti
hodie rursus consecramus . Quod quidem libenter peragimus ,
nonnullos Decessores Nostros in hoc imitati ,
qui eam religionis et vitae monasticae sedem ,
ob eiusdem Sancti Benedicti sepulchrum celeberrimam ,
per saeculorum decursum ipsi dedicarunt . Hic igitur praestantissimus
Caeles vota Nostra secundet , et ut olim lumine christiano
tenebras dispulit pacisque bona impertiit,
ita nunc Europae rebus praesit easque propitiatione sua
maioribus in dies provehat incrementis .
Itaque , ex Sacrae Rituum Congregationis consulto ,
certa scientia ac matura deliberatione Nostra
deque Apostolicae potestatis plenitudine ,
harum Litterarum vi perpetuumque in modum
Sanctum Benedictum Abbatem totius Europae principalem
apud Deum caelestem Patronum constituimus ac declaramus,
omnibus adiectis honoribus ac privilegiis liturgicis ,
quae praecipuis locorum Patronis rite competunt
contrariis quibusvis non obstantibus.
Haec edicimus , statuimus , decernentes praesentes Litteras firmas,
validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere ;
suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere;
illisque , ad quos spectant seu spectare poterunt ,
nunc et in posterum plenissime suffragari ;
sicque rite iudicandum esse ac definiendum ;
irritumque ex nunc et inane fieri,
si quidquam secus, super his, a quovis , auctoritate qualibet ,
scienter sive ignoranter attentari contigerit .
Datum Romae , apud Sanctum Petrum , sub anulo Piscatoris ,
die XXIV mensis Octobris , anno MCMLXIV ,
Pontificatus Nostri secundo.
Fons: Acta Apostolicae Sedis, vol. VI, n. 16 - 29-12-1964 (pg. 965 sqq.)